Viri stulti qui accusatis
feminam in rationem,vos ignavi ocasionem
esse eiusdem quod culpatis.
Dum despectum provocatis
per impigram voluntatem,
Cur petitis honestatem,
si illas in malum vocatis?
Harum petitur constantia
et demum, in gravitate,
refertur pro levitate
quod vestra fecit instantia.
Sese apropinquant labores
vestras qui implent mentes parvas
puero qui fingit larvas
harumque suffert terrores.
Parcite solicitare.
Tum, maiore ratione,
culpate de passione
illam quae vos vult rogare.
Armis bene multis fundo
quod certat vestra arrogantia,
lugens in iure et instantia
carmen cum daemone et mundo.
No hay comentarios:
Publicar un comentario